| Gentilicium hoc illi : est enim municeps Properti atque etiam inter maiores
suos Propertium numerat. Is cum recitaret, ita coepit dicere: 'Prisce, iubes . . .'. Ad hoc Iauolenus Priscus (aderat enim ut Paulo amicissimus) : 'Ego uero non iubeo.' Cogita qui risus hominum, qui ioci. Est omnino Priscus dubiae sanitatis, interest tamen officiis, adhibetur consiliis atque etiam ius ciuile publice respondet : quo magis quod tunc fecit et ridiculum et notabile fuit. Interim Paulo aliena deliratio aliquantum frigoris attulit. Tam sollicite recitaturis prouidendum est, non solum ut sint ipsi sani uerum etiam ut sanos adhibeant. Vale. Pline, Epistulae
|